Parsec


Parsec[1][2] (indecl. n.; “distantia quae parallaxi unius secundi congruit”, verbum amalgamatum), pc notatum, est unitas longitudinis quae ad magnas distantias inter corpora caelestia mētiendas (maiores quam Systema Solare) adhibetur. Unum parsec est idem ac circiter 3.26 anni luce mensi, seu 206.265 unitates astronomicae (UA), seu 30.9 trilliones chiliometrorum.
Parsec per mensuram parallaxis(en) et usum trigonometriae computatur, atque definitur illud intervallum quo una unitas astronomica angulum unius secundi (i.e. 1⁄3600 gradūs) subtendit.[3][4] Stella nobis proxima, Proxima Centauri, circiter 1.3 parsec, seu 4.2 annos luce mensos, a Sole distat: nam ab illa distantia visum, intervallum inter Tellurem et Solem angulum paulo minorem quam unum secundum comprehendit.[5] Pleraeque stellae nudo oculo(en) conspicuae minus quam pauca centena parsec, remotissimae autem pauca milia parsec a Sole distant. Galaxias Andromedae fere 700000 parsec distat a Sole.[6]
Herbertus Hall Turner(en) astronomus Britannicus primus anno 1913 ita excogitavit parsec ut computationem distantiarum astronomicarum per indicia observata expediret.[7] Partim propter hoc, astronomia et astrophysica tali unitati favent, etsi per usum communem necnon per litteras ad scientiam divulgandam unitas anni luce mensi saepe promineat. Etiamsi parsec ad breviores distantias intra galaxiam Viae Lacteae adhiberi soleat, multipla eiusdem unitatis ad maiores Universi partes adhibentur: e.g. kiloparsec (kpc), quod distantiam corporum caelestium prope Viam Lacteam mētītur, megaparsec (Mpc), quod distantiam mētītur galaxiarum propiores, et gigaparsec (Gpc), ad permulta quasaria et remotissimos galaxias referendas.
Mense Augusto 2015, Unio Astronomica Internationalis (UAI) Resolutionem B2 decrevit, quae definitionem certam dedit parsec. Secundum talem definitionem parsec est exacte 648000⁄𝜋 UA, vel fere 30856775814913673 metra (secundum formam exactam unitatis astronomicae per metra expressae anni 2012). Haec aperte sinit parsec etiam veteri definitioni parvi anguli—quae in multis fontibus astronomicis hactenus invenitur—congruere.[8][9]
Notae
[recensere | fontem recensere]- ↑ Cf. Selvaggi, Philippus (). Cosmologia. Romae: Pontificia Universitas Gregoriana. p. 336, n. 2: “Primae distantiae stellares calculatae sunt fere eodem tempore a T. Henderson(en), F. G. W. Struve et F. W. Bessel (1837–1838); stella nobis propinquior α Centauri distat fere tercenties millies magis quam Terra a Sole, id est circiter 4·1013 km, seu paulo magis quam 4 annis lucis. Unitas usualis pro distantiis stellaribus est distantia percursa a luce uno anno, quae est fere 1013 km. At «unitas astronomica» vocatur distantia media inter Terram et Solem, quae est circiter 150 milliones km; saepe etiam adhibetur parsec, seu distantia in qua parallaxis obiecti considerati est unius secundi: scilicet, quia parallaxis est translatio annua, quae in stellis observatur propter motum Terrae circa Solem, parsec est distantia in qua unitas astronomica apparet sub angulo unius secundi: 1 parsec = 3.258 a. 1. = 3.09·1013 Km.”
- ↑ Cf. versionem Latinam vocabuli Theodisci Parsec apud Lucusaltianum, Petrum (2025). Lexicon Latinum Hodiernum Lucusaltianum: Tom. V, M–Q (ed. XXV) [PDF]. Lentiae: Petrus Lucusaltianus. p. 234.
- ↑ Cosmic Distance Scales – The Milky Way.
- ↑ Cf. “subtendo” apud Forcellini, Aegidium; Furlanetto, Iosephum red.; Corradini, Franciscum cur.; et Perin, Iosephum cur. (1733-1965). Lexicon Totius Latinitatis. Tom. IVa [PDF]. Bononiae: Arnaldus Forni. p. 559.
- ↑ Benedict, G. F.. Astrometric Stability and Precision of Fine Guidance Sensor #3: The Parallax and Proper Motion of Proxima Centauri. Proceedings of the HST Calibration Workshop. pp. 380–384.
- ↑ Farthest Stars. . StarDate.
- ↑ Cf. Dyson, F. W. (). The distribution in space of the stars in Carrington's Circumpolar Catalogue. Monthly Notices of the Royal Astronomical Society. 73 (5). p. 342. doi:10.1093/mnras/73.5.334. bibcode:1913MNRAS..73..334D: “[paragrapho 14, pagina 342] Taking the unit of distance R* to be that corresponding to a parallax of 1″·0 [… Annotatio:]
* There is need for a name for this unit of distance. Mr. Charlier has suggested Siriometer, but if the violence to the Greek language can be overlooked, the word Astron might be adopted. Professor Turner suggests Parsec, which may be taken as an abbreviated form of ‘a distance corresponding to a parallax of one second’.” - ↑ Cox, Arthurus N., red. (). Allen's Astrophysical Quantities (4a. ed.). Novi Eboraci: AIP Press / Springer. ISBN 978-0387987460. bibcode:2000asqu.book.....C.
- ↑ Binney, Iacobus & Tremaine, Scott (). Galactic Dynamics (2a. ed.). Princeton, NJ: Princeton University Press. ISBN 978-0-691-13026-2. bibcode:2008gady.book.....B.
Nexus interni
Nexus externi
[recensere | fontem recensere]| Vicimedia Communia plura habent quae ad parsec spectant. |
- Guidry, Michaël. Astronomical Distance Scales. Astronomy 162: Stars, Galaxies, and Cosmology
- Merrifield, Michaël. pc Parsec. Sixty Symbols